WWW.ABSTRACT.XLIBX.INFO
FREE ELECTRONIC LIBRARY - Abstract, dissertation, book
 
<< HOME
CONTACTS



Pages:     | 1 |   ...   | 16 | 17 || 19 | 20 |   ...   | 82 |

«Budapest, 1985 A Magyar Tudományos Akadémia Művészettörténeti Kutató Csoportjának kiadványa technikai szerkesztő: Beke László, Marosi ...»

-- [ Page 18 ] --

1 0. I t e m. Quicunque ex servit mercenariis nollet aut non curaret pro predicta solutione hebdomadali magistros lapicidas seu murarios servire, imo temerario ausu contra cehe articulos se se erigendo sibi ipsi elaborate, et edificia conducere se se magistrum facere attemptaret in locis extraneis seu apud nobiles artem suam exerceret, privatam utilitatem venando et queritando, it servus, dum est servus carens uxore, etiam propria sua manu in hac civitate laborare et cehe privilegio gaudere ac uti nequaquam valeat, imo rectores cehe auctoritate absoluta ab omnibus operibus suis in hac civitate arcendi, instrumentis suis omnibus privandi, plenariam possint habere facultatem, neque secus in cenam est recipiendus, donec sexdecim florenos in cenam pro talibus ausit integre numerabit, atque solvet. Servus attamen mercenarius ex hac civitate poterit solidioris discipline capessinde gratia honeste discedere, regna peragrare, inque legitimis locis apud magistros exteros artem suam exercere, nulliusque mulcte formidine inde redeundo in hanc ingredi societatem.

1 1. I t e m. Nullus servorum mercenariorum habeat matrimonium contrahendi licentiam, neque magistrale signum sibi a ceha concedatur, imo nec cena honesta magistris universis danda ab ipso interea acceptetur, donec discipline et artis magisterium iuxta rectorum cehe sanum iudicium preparabit, perfecerit ac sufficienter proprio marte demonstrabit.

1 2. I t e m. Magisterium autem lapicidarum servorum primum erit: una janua capitulata ex lapidibus fabricanda, capitellis ornata, cuius columne sint decenter virgate, et omnia eius capitella in legitima proportione secundum omnia dimensionum genera recte correspondeant. Secundum erit: ut unius domus seu holocausti testudinem fornicemque in formam crucis apud certum magistrum manendo suo marte recte ac modo durabili preparet, istius vero fornicis preparationem, edificationemque servus dum velit a suo magistro impetret in eo loco ubi apud quempiam talis fornix et testudo esset, per suum herum preparanda, magister quoque postulationi servi magisterium tuum etiam in fornicis edificatione perficere volentis obedient esse debeat, sed isto modo quod talis servus convocatis ad eundem locum holocaustum rectoribus cehe utque etiam aliis melioribus magistris, prima fronte modum ac mensuram illius fornicis preparande, ante eos exercitatas magistros debeat delineare, qui si iuxta magistrorum sanum iudicium sufficienter, prudenterque in ipsius testudinis edificande delibatione ignarus fuerit compertus, ab edificio removendus est, tamdiu donec melius ac prudentius studebit, si autem fornicis certas ac rectas dimensiones sufficienter signabit, fornicemque optime perfecerit cum famulis sui magistri, tunc fornix illa pro suo magisterio sit et recipiatur, ipsiusque fornicis proventus idem servo (solutio tamen reliquis famulis sibi iuvantibus de iure solvendis) cedat. Ita tamen quod si hospiti suo aliquid negocii seu damni facesserit (!) in hoc suo opere, ipsemet servus (ut solutionem qui percepit) non autem suus magister refundat.

1 3. I t e m. Quicunque servorum ante magisterii sui iam explicati solennem preparationem ac demostrationem contraherat matrimonium, quatuor florenis convincatur. Neque interea valeat servos mercenarios ac novellos tenere, aliis libertatibus cehe gaudere, donec idem magisterium suum sufficienter utroque modo preparabit, alioquis artem lapicidalem muraliamve non aliter, sed sola sua unica et simplici manu valeat laborare, neque tales extra cenam constituti, alias Kanthar nuncupati, ad aliquod opus seu edificium in hac civitate exequendos sese consotiari possint.

1 4. I t e m. Comprobato et demonstrato per servum artis ac discipline sue sufficienti magisterio, universos magistros lapicidas simul et murarios in unica coena honeste excipiat, qua cena sumpta et commesta, rectores cehe huic servo mercenario signum magistrale proprium sibi ordinare, et illico extradare, ac etiam in ordinem sociorum annumerare sint adstricti.

1 5. I t e m. Si contingeret indigenum servum mercenarium lapicidalem seu murariam artem suam laborandi gratia in hanc venire civitatem, apud eum, quem requireret magistrum, ultra quindecim dierum spacium laborandi minime habeat potestatem, ipse etiam magister sine annuentia rectorum cehe, ulterius illum servum apud se habere sub poena quinque florenorum nequaquam permittat, sed imitetur ille servus cehe articulos scilicet de honestate sue parentele, annorum item tyrociniorum suorum diligenti et integro complemento, certum inhubitatumque producat aut propter loci, regni longinquitatem, sacramento iuramenti prestat testimonium, quo facto omnibus articulis cehe se conformet.

1 6. I t e m. Servus aliunde huc veniens artis lapicidalis ignarus, sed dumtaxat murarius et generaliter omnes servi murarii non sunt cogendi ad magisterium janue capitulate, sed fornicem (modo quo supra) impetret a suo magistro preparandam.

1 7. I t e m. Quando magistri universi gratia convivandi considebunt, servi mercenarii omnes sine personarum respectu superserviant magistris, contrafaciens et contrumax duobus florenis privetur.

1 8. I t e m. Singuli servorum mercenariorum intra unius anni circulum singulos viginti quinque denarios debeant contribuere ad cehe communem necessitatem.

1 9. I t e m. Servus mecenarius aut uxorem ducere, aut cenam honestam magistris reddere volens, edificium in spacio quindecim dierum perficiendum conducere ac tertiamet manu in sue necessitatis auxilium perficere (idque saltem semel) valeat.





2 0. I t e m. Posteaquam servorum quis secundum tenorem articulorum cehe omnia sua munia transsegisset ac consumasset, uxoremque duxisset, ultimo loco oportebit eum in cenam duos florenos solvere, et si hic de membro nostro civitatis non esset, in librum civitatis nomen suum inscribi, intitularique facere, sicque tandem tanquam unus ex magistris omnibus huius civitatis prerogativis cehe item universis utilitatibus commodis uti et gaudere valebit; si autem volet in ista sua ultima solemnitate aliquot ex magistris ad sedes suas convivandi gratia ad unum atque alterum ferculum invitare, nemo eum propterea puniendi mulctandique habeat potestatem.

2 1. I t e m. Rectores cehe quotannis in profesto diei Conversionis beati Pauli apostoli de universis proventibus eiusdem anni sufficientem debeant dare rationem, in ipso autem die festi, officium eorum coram ceteris magistris resignare eodemque die, novos per suffragia mutua rectores eligere, rectoribus autem cehe rationem rectam dantibus pro suis vigiliis, cura ac solicitudine singulis singuli dentur floreni pro eurundem honorario.

2 2. I t e m. Quoniam autem hec societas peculiaribus et debet niti legibus, nec sine legum terrore ac formidine pene homines in ipsorum statu pacatissimo feliciter permanere possunt, ut igitur omnia meliori, utiliori ac commodiori procedant moderamine iuniores, contumacesque non saltem suis immaturis, sed maiorum suorum consultioribus regantur placitis, quapropter tres eligantur ab universis magistris sano iudicio rectores cehe, qui in ipsorum medio doctiorum in artibus ingenio ac morum probitate excellentiores esse comperiuntur, quorum unus nationis saxonice magister sit; electi autem cehe tectores coram duobus iuratis civibus e senatu expediendis iuramentum prestent ad leges et articulos cehe observandos, custodiendos, domos edificiaque lapidea, ubi necessitas postulaverit, iuxta rectum valorem estimandos, aliaque officia tam inter magistros, quam huius civitatis plebem, sine respectu personarum exequenda.

2 3. I t e m. Pro suffragia communia electu cehe rectores si nollent honeste electioni morem gerere, singuli rectores inobedientes singulis decem florenis irremissibiliter toties-quoties annuatim fecerint, mulctentur.

2 4. I t e m. Quandocumque judex et senatus Colosvariensis accersiri curaverint, rectores cehe lapicidarum ac murariorum in publicis civitatis negotiis seu etiam huius illustrissimorum principum necessitatibus, intellecto iudicis ac senatorum mandato, statim ex tempore summa diligentia teneantur tectores cehe magistros atque servos sufficientes ordinare ac perfecta auctoritate eligere ecquo necessitas postulabit expediendos. Si vero aliquis, sive magistrorum, sive servorum temeritate ductus refragaretur aut hac necessitate ac re prius vel subinde intellecta, sese descendendo occultaret, aut qualicumque modo illegitimo se erueret, talis magister ac servus nullo pacto artem suam in hac civitate exercere ac laborare valeat, priusquam decem florenos in besse senatui in triente vero cehe persolvendos quoties hoc ipsum fecerit, dependet.

2 5. I t e m. Dum civitas hec edificatur intra metas sui territorii universi lapicidae ac murarii de necessario adesse et diligenter industrieseque ut patrie servire debent, magistris ipsis uxoratis tunc sesqui floreni ad rationem servorum mercenariorum unus florenus ad rationem autem bonorum novellorum quinquaginta denarii, pro eorum labore hebdomadali solvantur manibusque magistrorum administrentur.

2 6. I t e m. Si quis magistrorum per nostros concives, vel etiam extraneos ad se fuerit vocatus, demonstrando illi circa domum suam quid velit civis et commansor noster aut nobilis extraneus edificare, si ipse civis seu persona extranea non poterit cum eo advocato magistro concordare et conventionem integre absoluteque perficere, liberam habeat alium magistrum accersendi facultatem, cum quo scilicet meliori utiliorique modo convenire posse existimabit, neque propterea a quoquam talis magister est increpandus seu prohibendus. Ubi autem ipsi magistri in hoc tacite consentire comperirentur, quod unus eorum alterius conductioni et nondum finaliter absolute deciseque conventioni, amicitie, favoris, timoris, promissionis seu aliorum affectum ob respectum nollet sese immittere et advocatio in civis nostri edificare volentis obsecundare et cum eo premissis affectibus concordare allegando, ad priorem magistrum vocatum: tunc comprobata vel etiam firmissimo iuramento mediante expiscata hac fraude tales magistri ob huiusmodi contra utilitatem rei publice nostre factam conspirationem singuli in singulis vigintiquinque florenis in duobus senatui in tertia vero partibus cehe persolvendi mulctantur.

2 7. I t e m. E contra si quis magistrorum in alterius magistri conventionem finaliter ubicunque locorum decisam sese ingereret, priorem magistrum simulque eius conventionem et laborem seu disciplinam, ante hospitem eum a quo scilicet conduxerat opus detrectando, illudendo, vilipendendo et in opprobrium deferendo, sicque edificium iam conductum quoquomodo contra conventionem et voluntatem sui proximi sibi vendicaret syncoparetque, talis magister absque omni remissione duodecim florenis toties quoties perpetrabit privetur.

2 8. I t e m. Quincunque magistrorum super aliquo opere seu edificio cum suo hospite conventionem perfectam faceret, idque edificare incepisset quidem, sed re imperfecta negligeret, quibuscumque id ipsum faciat de causis, at tamen rectores cehe, aut eundem magistrum aut alium aliquem bonum magistrum ad perficiendum idem edificium diligentissime ordinare congereque debeant. Dignum est enim et iustum, ut edificia inchoata et nondum perfecta a magistris lapicidis ac murariis presertim in medio concivium suorum amicorumque cito, fideliter, probe, integreque perficiantur. Neque interea aliud edificium conducere, suscipere, ac eo migrare magister audeat, donec prius susceptum et imperfectum opus (dum hospes paratus cum omnibus attinendum est) solempniter perfecerit; si vero hoc ipsum edificium idem magister ob principis regni seu huius civitatis necessitatem negligere cogeretur, nihilominus rectores cehe alium magistrum bonis conditionibus eo ordinare sine mora debeant, ad usque finalem edificii imperfecti preparationem.

2 9. I t e m. Nullus magistrorum debeat ad unum idemque tempus, distinctis ab hospitibus diversis in locis diversa edificia conducere et super eisdem hospites aseculare, ne magister improbitatis accusetur, ac hospitibus defectum, damnumque pariat, alioquindamna ex hinc illata (si rationabiliter se excusare non poterit), per magistrum retundantur, atque etiam in ceha generali increpandus est.

3 0. I t e m. Omnes magistri ea cura, diligentia vigilent circa eorum labores et aedificia conducta, ne damnum hospitibus quoquomodo importent, nam universas rupturas et quelibet damna per eos, seu eorum incuriam, imprudentiamque hospitibus illata ipsimet tolerare, reficireque adstringantur. Si autem horum damnorum causa ipse hospes esset, rei veritate comprobata, ipsemet hospes tolerabit.

3 1. I t e m. Quod spectat ad lapides eruderatos puta ad januam, fenestram, fornacem, caminum, aliaque edificiorum genera terse politeque fabricatos, sive isti lapides ab alio sint empti magistro, seu undecumque per hospitem comparati, attamen eosdem lapides magister conductus ad edificandum, diligenter custodiat ab omni fractura et ipsemet cum ulta famulis attrahat, locatque, qui sive frangatur sive non, utriumque lucrum et damnum ipsius magistri sit, ubi tamen magister cum suis familiaribus lapides ob eorum ponderositatem non esset vehendo, et locando hospes ex bene placito infirmitati eorum adiutoriis providere poterit. Quod autem

ad reliquas lapides – rudes quibus dumtaxat menia eriguntur, attinet, conclusum est:

quod tales lapides rudes ad substructionem seu stationem vulgo alias dictam, eiusdemque ad asseres vel tabulam dumtaxat teneatur hospes suis expensis portari, ibidemque deponi facere, magister autem exinde cum suis familiaribus seu expensis colligere, attollere, suscipere, allevare, riteque componere debeat ac teneatur.

Provideant autem rectores cehe, ne ob quamlibet iniuriam magister et sui servitores in calcium delapidatione seu aliis viis atque modis damnum hospiti concilient, sed probe ac cum suimet honesta existimatione fideliter opus susceptum perficiat.

3 2. I t e m. Nullus magistrorum valeat ultra tres novellos unum item servum mercenarium lapicidam ac duos servos mercenarios murarios apud sese tenere, nisi secundum ordinem divisionis, plures cuiquam cederent servi magistro, justum est enim ut pauperibus quoque magistris cenam tenentibus sine electu personarum dentur, cedentque tam novelli, quam servi.

3 3. I t e m. Si quis magistrorum alter unius novellum seu servum mercenarium palam aut occulte quibuscumque viis et oblectamentis seducendo ad se alliceret, servi ac novelli in pena superius expressa (quod si id ante tempus prefixum fecerint) convincantur, magister autem servos taliter ad se a domo et latere proximi lui trahens, quinque florenis mulctabitur.



Pages:     | 1 |   ...   | 16 | 17 || 19 | 20 |   ...   | 82 |


Similar works:

«James Riley Strange Department of Religion Samford University 800 Lakeshore Drive Birmingham, Alabama 35229 (205) 726-4543; jrstrang@samford.edu www.samford.edu/religion http://www.samford.edu/arts-and-sciences/excavations-at-shikhin/ Personal Married to Laura Strange; one child, Sarah Smythe, age 24 Current Position Associate Professor of Religion, Howard College of Arts and Sciences, Samford University Education Ph.D. New Testament and Formative Christianity, Emory University. August, 2007...»

«Proletarier aller Länder, vereinigt euch! Eure proletarische Internationale i s t nicht untergegangen, und sie w i r d nicht untergehen! Es lebe die III. Internationale Lenins und Stalins! Es lebe die Komintern/ML! Weltrevolution proletarische Strategie und Taktik Generallinie der KOMINTERN / ML (Kommunistische Internationale / Marxisten-Leninisten) am 7. November 2009 = Namensänderung KOMINTERN (SH) (Kommunistische Internationale [ Stalinisten -Hoxhaisten ] ) (erste deutsche Fassung vom 6....»

«RFP CONTRACTOR City of Rialto Purchasing Division Purchasing Manager: William Jernigan Phone: (909) 820-2570 Fax: (909) 820-2600 Email: procurement@rialtoca.gov REQUEST FOR PROPOSAL #15-048 Auto Body Repair Services Closing Date: January 15, 2015, 4:00 P.M. RFP Number: 15-048 Due Date: January 15, 2015 Time: 4:00 P.M. Project: Auto Body Repair Services The prospective supplier shall submit a fully executed sealed proposal, to be received no later than 4:00 P.M., January 15, 2015. Sealed...»

«EDWARD J. JORY THE MASK OF ASTYANAX AND THE PANTOMIME LIBRETTIST * • J ust over 100 northern part of was city ofdescribed as a ‘marble head’head years ago what then was found in the the Thessaloniki. This marble was lying on the ground at the school of the Sultan. Its ultimate provenance is unknown. In a publication dated 14 August 1907 the curator of the Archaeological Museum in Thessaloniki, P. N. Papageorgiou, called it “Head of Thessaloniki (Astyanax).” The head remained almost...»

«2007 Joint Conference of the National Popular Culture and American Culture Associations April 4 7, 2007 Boston Marriott Copley Place ii Editor: Leslie L. Fife, Oklahoma State University; PCA/ACA Conference Coordinator Blackwell Editor: Michelle Sathan Additional information about the PCA/ACA is available at http://www.h-net.org/~pcaaca Table of Contents iii TABLE OF CONTENTS PCA AREA CHAIRS FOR THE 2007 CONFERENCE. V ACA AREA CHAIRS FOR THE 2007 CONFERENCE. XIV PCA/ACA CONFERENCE SITES & DATES...»

«Wirkungsanalyse Mutterschaftsentschädigung Eidgenössisches Departement des Innern EDI Département fédéral de l’intérieur DFI Bundesamt für Sozialversicherungen BSV Office fédérale des assurances sociales OFAS Autor: Dr. Daniel C.Aeppli Spalenberg 18 4051 Basel Tel: +41 (0)61 261 34 78 E-Mail: daniel_aeppli@bluewin.ch Auskunft: Bundesamt für Sozialversicherungen Effingerstrasse 20, CH-3003 Bern Jacqueline Kucera Tel. +41 (0) 31 322 28 01 E-mail: jacqueline.kucera@bsv.admin.ch...»

«72 Arbeitstechniken der Sammlung und Lagerung von Wildpflanzensamen keit der Samen, die spezifischen Substratanforderungen für Keimung und Keimlingsetablierung sowie die Rolle von Mykorrhizen für viele heimische Wildarten nicht ausreichend. Somit liegen die wesentlichen Herausforderungen für Saatgutbanken von Wildpflanzen zum einen der Beschaffung von Saatgut in ausreichender Qualität und Quantität und zum anderen in der Erforschung der artoder populationsspezifischen Keimungsbedingungen....»

«Minutes of the Annual Meeting of the Parish of Woodborough Held on 28th April 2014 at 7pm in the Village Hall, Lingwood Lane.PRESENT Cllr Whincup, Cllr Berrisford, Cllr Boot, Cllr Gough, Cllr Hough, Cllr Parkinson, Cllr Turton, Cllr Wardle, the Clerk, PC Phil Anelay, Sharon Johnson (Woods School) and 72 residents.AGENDA & WELCOME The Chairman welcomed everyone to the meeting and outlined the purpose of the evening. APOLOGIES Cllr Blinston, Cllr Charles-Jones and Cllr Sharp had sent apologies....»

«Stellungnahme der European Energy Exchange AG Grünbuch: Ein Strommarkt für die Energiewende Datum / Date 27.02.2015 Ort / Place Leipzig Dokumentversion / Document Release 0001A Inhaltsverzeichnis 1. Einleitung 2. Zusammenfassung 3. Lösungsansätze des Marktes 3.1 Beispiele für bisherige Produktinitiativen im Strommarkt 3.2 EEX-Gruppe gestaltet den Energiemarkt 2.0 4. Bewertung des Grünbuchs 4.1 Funktionsweise des Strommarktes 4.2 Herausforderungen 4.3 Flexibilität als eine Antwort 4.4...»

«Prioritäten des Europäischen Forschungsraums: Sachstand in den Organisationen, die Forschung fördern und betreiben Der Europäische Forschungsraum (EFR) wurde im Jahr 2000 ins Leben gerufen, und Organisationen wie Ihre machen diesen Tag für Tag zur Realität. Allerdings sind noch viele weitere Fortschritte notwendig. Deshalb enthält die Mitteilung der Kommission über Eine verstärkte Partnerschaft im Europäischen Forschungsraum im Zeichen von Exzellenz und Wachstum...»

«Clermont, Florida City Government Open position: Parks & Recreation Director Clermont City Hall 685 W. Montrose St. Clermont, FL 34711 About Clermont Clermont, Florida, has a population of 31,000 and is the largest city in Lake County. This picturesque city, which sits among rolling hills and 14 lakes, is known as the “Choice of Champions” due to its international reputation as a training ground for Olympic medalists and other elite athletes. Clermont was named one of the Top 20 Cities in...»

«KOMMISSION DER EUROPÄISCHEN GEMEINSCHAFTEN Brüssel, den 13.11.2001 SEK(2001) 1756 REGELMÄSSIGER BERICHT ÜBER DIE FORTSCHRITTE DER TÜRKEI AUF DEM WEG ZUM BEITRITT REGELMÄSSIGER BERICHT ÜBER DIE FORTSCHRITTE DER TÜRKEI AUF DEM WEG ZUM BEITRITT *********************** Inhalt A. Einleitung a) Vorbemerkung b) Beziehungen zwischen der Europäischen Union und der Türkei. 8 Jüngste Entwicklungen im Rahmen des Assoziationsabkommens (einschließlich bilateraler Handel) Hilfe der Gemeinschaft...»





 
<<  HOME   |    CONTACTS
2016 www.abstract.xlibx.info - Free e-library - Abstract, dissertation, book

Materials of this site are available for review, all rights belong to their respective owners.
If you do not agree with the fact that your material is placed on this site, please, email us, we will within 1-2 business days delete him.